Vendita di una pezza di terreno di tavole 197 e più "ubi dicitur in Plocio", nel (...)

Tipologia Fascicolo
Data cronica
1277
Recto della pergamena Serie Generale n. 306
Recto della pergamena Serie Generale n. 306

Tipologia

unità documentaria

Numerazione

Prefisso
GENERALE
N. definitivo
306

Contenuto

Vendita di una pezza di terreno di tavole 197 e più "ubi dicitur in Plocio", nel territorio di Moncalieri, fatta da Guidone Boza di Rivalta, e Sibilla di lui moglie, a favore di Giordano Fabro, al prezzo di lire 10 astesi (29 luglio).
Trascrizione a cura di Chiara Pilocane e Chiara Quaranta 

Serie Generale 306

(ST) Anno Domini millesimo (CCLXXX)XVI, indicione IX, in Monte Calerio, die tercio exeunte iulio, coram testibus infrascriptis. Guigo Loza de Ripalta et uxor eius Sibilia sponte sua et etiam consensu et voluntate dicti Guigonis, viri sui, quilibet eorum in solidum per se suosque heredes vendiderunt et ex causa venditionis dederunt, contulerunt et mandaverunt Iordano Fabri omnia iura et actiones et rationes utiles et directas, ypotecaria atque mista que et quas habent vel visi sunt habere in quadam pecia terre et vinee simul tenent, que dicitur esse per messuram tabulas CLXXXXVII vel plus ne minus, quaqua sit iacente in fine Montis Calerii ubi dicitur in Plono, cui coherent heredes Willelmi Maialli, heredes Genaxii de Preposito et Iacobus Punz(iglonus) et via; et si alie sint coherentie, permaneant; quam terram dictus Guigo emerat a Iacobo Borello, ut patet per cartam inde factam per Iohannetum de Valle notarium currente in eo anno Domini millesimo CCLXXXXIII, indicione VI, in Monte Calerio die dominico XV mensis februari et cetera. Pro qua quidem vendicione seu iurium cessione fuerunt confessi et contenti dicti iugales sese pretium habuisse et recepisse a predicto hentore[1] in pecunia numerata libras decem bonorum denariorum astensium, exceptione non numerate et non recepte pecunie et pretii non solupti et non facte venditionis seu iurium cessionis, fori privilegio et nove constitucionis et iurium ypotecarum et senatus consilio Veleyano et omni allii exceptioni et iurium et legum ausilio renunciando. Tali modo quod dictus Iordanus per se suosque heredes vel titulum habens ab eodem, dictam peciam terre et vinee, cum omnibus eorum iuribus et pertinentiis supra se et infra se et cum accessibus suis et ingressibus, a modo hanc teneat et quiete possideat et eisdem iuribus, rationibus ac instrumentis utatur et fruatur sicut et quocumque modum predicti iugales ante presentem contractum uti poterant seu potuissent, et faciat de ipsis quicquid voluerit, sine contradictione dictorum venditorum suorumque heredum, constituentes ipsum eorum procuratorem et ponentes ipsum in eorum locum ut in rem propriam. Quam quidem venditionem seu iurium cessionem prefati iugales eidem hentori pro se suisque heredibus promisserunt sese ratam et firmam perpetuo habere et tenere et nullo tempore contravenire de iure vel de facto, sub obligacione omnium bonorum suorum, pignori, dapni et expensarum ac interesse restitucione, que et quas dictus hentor faceret vel sustineret in dictis iuribus defendendis, tam in iudicio quam extra, renunciando inde omni placito omnique legum auxillio. Et etiam dicta Sibilia certificata de iure suo, renunciavit omni iure que habet in predictis, occasione sue dotis et omni alii iuri pro mulieri predicto. Et quod hiis omnibus et singulis suprascriptis attendendis et observandis predictus Guigo, precepto et voluntate dicte Sibilie, iuravit pro sese ad sancta Dei evangelia manu destra corpoliter tacta et inde preceptum est michi notario infrascripto fieri publicum instrumentum conscilio sapientis.

Testes ibi vocati et rogati fuerunt Peroninus Textor et Iacobinus Baravatus.

Et ego Petrus de Cabureto, sacri palatii notarius, interfui vocatus et hanc cartam rogatus scripsi.


[1] Cosìd’ora innanzi nel testo per emptore e altri casi.

Descrizione fisica

Pergamena

Stato di conservazione

Note
Assai mediocre, piegature, estesa macchia. Prima riga lacunosa

Inventario