Quitanza di lire 15 e di soldi 2 viennesi rilasciata Carlo Bertono, di Chieri, a favore di (...)
- 1265
Tipologia
- unità documentaria
Numerazione
- Prefisso
- GENERALE
- N. definitivo
- 272
Contenuto
- Quitanza di lire 15 e di soldi 2 viennesi rilasciata Carlo Bertono, di Chieri, a favore di Raineri di Revigliasco, castellano moncalierese, solvente a nome del Comune (28 maggio).
Serie Generale 272 - Trascrizione a cura di Chiara Pilocane e Chiara Quaranta
(ST) Anno Domini millesimo ducentesimo LXV, indicione octava, in Monte Calerio, die iovis IIII exeunte madio. Confessus fuit Carlo Bertonus de Cario se habuisse et recepisse a domino Raynerio de Ruvilliasco, castellano Montis Calerii, recipienti nomine et vice dicti comunis de redictibus molendinorum Montis Calerii, pro debito seu debitis quod comune Montis Calerii dare tenebatur predicto Carlo de moltura molendinorum Montis Calerii, libras XV et solidos II bonorum viannensium, et usque in quantitatem predictam tenuit se tacitum et contentum; et ita quod omnia instrumenta minuta sint casa et vana et nulius valoris factas hinc re[…]ro propter instrumenum factum silicet grossum per Matheum currente in eo millesimo ducentesimo, et cetera, et propter instrumentum librarum XI minus solidorum IIII imperialium in quo contentus Conradus Bertonus recepit predictos denarios pro parte sua, usque a tempore quo Ubertus de Cabureto incipit ad recipiendum et hoc promisit sub obligo suorum bonorum atendere et non contravenire.
Testes ibi fuerunt vocati et rogati Peracius de Romano, Ubertus Marcus et Henricus de Valfredo. Et ego Iacobus Vayrolius notarius sacri pallacii interfui rogatus et hanc cartam scripsi.
Descrizione fisica
- Pergamena
Stato di conservazione
- Note
- Discreto, piegature