In Moncalieri, Giovanni ed Ardizzone Vascono, padre e figlio, da una parte e Bertolino e (...)
- 1262
Tipologia
- unità documentaria
Numerazione
- Prefisso
- GENERALE
- N. definitivo
- 252
Contenuto
- In Moncalieri, Giovanni ed Ardizzone Vascono, padre e figlio, da una parte e Bertolino e Pietro de Episcopo, dall'altra, contraggono società commerciale per 231 lire astesi (12 marzo).
Serie Generale 252 - Trascrizione a cura di Chiara Pilocane e Chiara Quaranta
(ST) Anno Domini millesimo ducentesimo LXII, quinta (indicione), in Monte Calerio, die dominico XII intrante marcio. Iohannes Vasconus et filius eius Ardicio ex una parte, et Bertolinus de Episcopo et Petrus de Episcopo ex altera fecerunt societatem ad emendum marcandiam; qui supradicti posuerunt in societatem et compagniam libras CCXXXI bonorum astensium, de quibus denariis dictus Iohannes et Ardicio habuerunt in dicta societate libras XLVII et solidos IIII et denarios VIII et alii denarii sunt predicti Bertolini et Petri; et de dicta marcandia quilibet habeat medietatem dampni et lucri. Quos denarios supradictos Ardicio fuit confessus se habuisse et recepisse mandato et voluntate patris sui supradicti a predicto Bertolino et Petro et omnes denarios portavit causa emendi marcandiam, et pro predictis omnibus observandis una pars alteri obligando pignori omnia sua bona.
Testes ibi fuerunt vocati et rogati Ubertus Marchoaldus et Iacobus Grossus.
Et ego Iacobus Vayrolius notarius sacri pallacii interfui rogatus et hanc cartam scripsi.
Descrizione fisica
- Pergamena. Carta incisa
Stato di conservazione
- Note
- Buono