In Moncalieri, Ugo di Alavardo, di Susa, dà in mutuo 24 lire e 14 soldi torinesi a (...)
- 1258
Tipologia
- unità documentaria
Numerazione
- Prefisso
- GENERALE
- N. definitivo
- 249
Contenuto
- In Moncalieri, Ugo di Alavardo, di Susa, dà in mutuo 24 lire e 14 soldi torinesi a Giovanni Vascono di Moncalieri "ad utilità di questo Comune " (12 novembre).
Serie Generale 249 - Trascrizione a cura di Luca Patria
(ST) Anno Domini millesimo .CCLVIII., inditione prima, die martis .XII. novembris, presentibus testibus infrascriptis et rogatis.
Confessus [fuit] ser Iohannes Vascus de Montecalerio se recepisse nomine cambii ab Ugone de Alavardo cive Secusiensi tot bonorum viannensium monete numerando, renuncians exceptioni viannensium non receptorum et pecunie non accepte et non numerate unde et quibus idem ser Iohannes promisit per stipulationem sub obligatione omnium bonorum suorum mobilium et inmobilium habitorum et habendorum ita quod ubique possit conveniri, renuncians fori privilegio solvere in Secusia dicto creditori vel eius certo nuncio usque ad festum sancti Andree proximum .X. marchas bonorum sterlingorum bene recipientium et .XXIIII. libras, .XIIII. solidos bonorum turonensium monete, quod si non fecerit promisit[1] a termino in antea dare ei de lucro in mense pro singula libra .IIII. denarios viannenses, computando predictam pecuniam ad rationem viannensium dum creditor ei pati voluerit et restituere ei omnes expensas, dampna, interesse cum mutuo que vel quascumque termino preterito dictus creditor vel alius eius nomine fecerit vel sustinuerit pro isto debito et lucro recuperando, eundo redeundo, stando mutuum vel cambium dando, causa, iudicio vel extra sive aliter expendendo, credendo ei in solo verbo de omnibus dampnis et mutuis et interesse sine testibus et sacramento et aliqua probatione de expensis. Inde extit fideiussor Iohannes Andreas de Podio Beollarii qui promisit per stipulationem sub obligatione omnium bonorum suorum habitorum et habendorum, ita quod ubique possit conveniri, renunciando fori privillegio termino preterito si dictus debitor predicta non attenderit, omnia predicta et singula firma in Secusia eidem Ugoni vel eius certo nuncio attendere et observare bona fide, renuncians nove constitutioni dicenti principalem debitorem prius conveniendum et cetera et omni iure pro se in hoc casu introducto. Et ut predicta melius et firmius eidem Ugoni observentur Willelmus de Sancto Andrea burgensis de Secusia se constituit obsidem, qui promisit per stipulationem post terminum ad requisitionem dicti creditoris in Secusia a Porta civitatis que est iuxta mercerias insuperius versus civitatem et in ipsa civitate si dictus debitor predicta non actenderit tenere obstagia nec ab illic recedere sine licentia et mandato dicti creditoris, donec ipsi creditori plene sarisfactum fuerit de predicto debito cum lucro dampnis, mutuo, expensis et interesse. Et si obstagia tenere noluerit vel ad ipsa venire neglexerit promisit eidem creditori per eandem stipulationem in Secusia reddere pignus dulcibile vel portabile bona fide usque ad plenam solutionem dicti debiti cum lucro, dampnis, mutuo et expensis et interesse, obligando inde ei pignori omnia bona sua habita et habenda, renunciando nove constitutioni dicenti principalem debitorem prius conveniendum et cetera et omni iure pro se in hoc casu introducto. Quem fideiussorem et dictum Willelmum de Sancto Andrea dictus debitor promisit per stipulationem indempnes extrahere sub predicta obligatione.
Actum Secusie in operatorio domus dicti dicti Ugonis. Testes: Andreas de Lancio, Iohannes Ramusus chalerius, Girardus de Guillelmo Odone de Chanuntio.
Et ego Iohannes sacri palatii notarius interfui et hanc cartam scripsi rogatus.
[1] A,promisit, ripetuto e non espunto.
Descrizione fisica
- Pergamena. Carta incisa
Stato di conservazione
- Note
- Discreto, piegature