Mutuo di lire 60 dato dai soci Giacomo Borgesio e Bertolotto Beldorio, di Torino, a favore di Giovanni Vascone (...)

Tipologia Fascicolo
Data cronica
1254
Recto della pergamena Serie Generale n. 240
Recto della pergamena Serie Generale n. 240

Tipologia

unità documentaria

Numerazione

Prefisso
GENERALE
N. definitivo
240

Contenuto

Mutuo di lire 60 dato dai soci Giacomo Borgesio e Bertolotto Beldorio, di Torino, a favore del moncalierese Giovanni Vascone (11 giugno).
 

Serie Generale 240 - Trascrizione a cura di Luca Patria

 

(ST) Anno dominice nativitatis millesimo .CCLIIII., die iovis .XI. mensis iunii, indicione .XII., presentibus testibus infrascriptis.

Dominus Iohannes Vasconus de Montecalerio promisit per stipulationem, obligando pignori omnia sua bona habita et habenda ita quod ubique teneatur et conveniri possit, renunciando fori privilegio et omni iuri sibi competenti, dare et solvere in pace et sine placito Iacobino Borgesio et Bertholoto Teldorio sociis civibus Taurinensibus, vel eorum certo misso hoc instrumentum habenti in proximis nundinis de Treisio libras sexaginta bonorum turonensium, quos denarios confessus fuit et contentus et manifestus ab eis de pura sorte mutuo habuisse et recepisse, renunciando exceptioni non habite et non recepte pecunie et omni spei future numerationis et exceptioni doli, mali et in factum et omni alii exceptioni. Et omnes expensas, missiones et dampnum et interesse que et quas dicti socii vel eorum missus fecerint vel habuerint termino preterito pro suprascriptis denariis exigendis et recuperandis placito, mutuo, eundo, redeundo, stando in iudicio vel extra iudicium, tribuendo iudicaturas vel advocatum conducendo seu aliquo alio modo dispendium faciendo vel dampnum sustinendo eis dictus debitor restituere promisit in denariis numeratis credendo in eorum verbo de omnibus dampnis et expensis et interesse sine teste et sacramento, renunciando prorsus omni testium productione si aliqua solucione huius debiti facta in toto vel in parte absque hoc instrumento inciso vel alio iuste et legalirer facto per publicum et notum notarium et bone fame.

Actum est hoc in civitate Taurini prope turrim de mercato. Interfuerunt testes rogati et vocati: Arnaldua Fulcus, Henrionus alexander et guigo Corvus notarius.

Ego Bonusiohannes Silvester notarius civis Taurinensis interfui et hanc cartam rogatus ut supra tradavi et scripsi.

 

Descrizione fisica

Pergamena. Carta incisa

Stato di conservazione

Note
Discreto, piegature. Molto stropicciato nella parte superiore

Inventario