In Moncalieri, Giovanni di Borgaro dà un mutuo di 29 lire e mezza a Giovanni Vascone e al proprio nipote Giacomo (...)
- 1254
Tipologia
- unità documentaria
Numerazione
- Prefisso
- GENERALE
- N. definitivo
- 239
Contenuto
- In Moncalieri, Giovanni di Borgaro dà un mutuo di 29 lire e mezza a Giovanni Vascone ed al proprio nipote Giacomo "ad utilità del Comune" (4 febbraio).
Serie Generale 239 - Trascrizione a cura di Luca Patria
(ST) Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto, inditione .XII., die mercurii quarto die februarii.
Confessi fuerunt Iohannes Wasconus et Iacobus eius nepos se mutuo recepisse quisque in solidum a Iohanne de Bulgaro nepote dicti Iohannis Wasconis libras vigintinovem et dimidiam bonorum denariorum secusiensium, exceptioni non numerate pecunie et omni alii exceptioni renunciando, quos promiserunt ei vel suo certo nuntio reddere et solvere ad festum Pentecoste proxime venientem et restituere ei omne mutuum et expensas quod et quas fecerit causa, iudicio vel alio modo pro predictis denariis exigendis et credere ei in suo verbo sine testibus et sacramento et omne dampnum et interesse, omnia sua bona eidem quisque illorum in solidum pignori obligando epistule divi Adriani, novis constitutionibus, fori privilegio, omni legum auxilio et omni exceptioni renunciantes.
Actum in penu ecclesie Ripaltensis.
Testes affuerunt: Petrus dictus Cocus devotus ipsius ecclesie et Petrus de Rado.
Ego[1] Bonifacius de Sepunico sacri palacii notarius his interfui et rogatus scripsi.
[1] Ego, vergato e scritto con particolare ricercatezza grafica.
Descrizione fisica
- Pergamena. Carta incisa
Stato di conservazione
- Note
- Discreto, piegature