In Moncalieri, il podestà Oberto Galio riconosce un debito del comune verso i figli di Giovanna di Calpice (...)
- 1253
Tipologia
- unità documentaria
Numerazione
- Prefisso
- GENERALE
- N. definitivo
- 237
Contenuto
- In Moncalieri, il podestà Oberto Galio riconosce un debito verso i figli di Giovanna di Calpice per aver mantenuto per il Comune una "celloria" (aratro) in servizio dei chieresi (14 novembre).
Serie Generale 237 - Trascrizione a cura di Luca Patria
(ST) Anno Domini millesimo .CCLIII., inditione .XI., die iovis .XIIII. intrante novembri.
Confessus fuit dominus Obertus Galius potestas Montiscalerii, voluntate et conscilio credencie loci Montiscalerii per campanam choadunate more solito, se debere dare filiis domine Iohanne de Calpice solidos .XVI. secusiensium nomine dicti comunis pro duobus diebus quibus tenuerunt pro comuni duas cellorias in servicio Carii, quos denarios eis nomine dicti comunis per stipulationem solvere promisit omnia bona dicti comunis (a) obligando, qui denarii possint scuntrari tam pro se quam pro alio in omnibus debitis comunis que dari debeant comuni, tam in bannis quam in taleis preter quam in bannis de furto.
Soluti sunt a Valfredo Calvo solidos .XVI.[1].
Testes ibi fuerunt rogati: Iohannes Maçola et Mainfredus Platus.
Ego Paulinus Punçillonus notarius hanc cartam rogatus scripsi.
[1] Soluti.......solidos .XVI., inserito prima della completio da altra mano.
Descrizione fisica
- Pergamena. Carta incisa
Stato di conservazione
- Note
- Mediocre, piegature e sbiaditure