Il podestà Presbitero di Fonte, nella Credenza Generale di Moncalieri, riunita nella (...)
- 1252
Tipologia
- unità documentaria
Numerazione
- Prefisso
- GENERALE
- N. definitivo
- 204
Contenuto
- Il podestà Presbitero di Fonte, nella Credenza Generale di Moncalieri, riunita nella chiesa di Santa Maria, riconosce un debito di 104 soldi ed 8 denari verso Arnaldo Vaita per le guardie fatte a Porta Milanese per 50 giorni, e per la partecipazione a numerose cavalcate a Carignano, a Candiolo, a Carignano oltrepò.
Serie Generale 204 -Trascrizione a cura di LUCA PATRIA
(ST) Anno Domini millesimo .CCLII., inditione .X. in ecclesia Montiscalerii, in plena credencia, die martis quarto intrante iunio, presentibus testibus infrascriptis de voluntate et conscilio credentie Montiscalerii per campanam coadunate sicut more solito.
Confessus fuit[1] dominus Presbiter de Fonte, potestas Montiscalerii, se nomine dicti comunis dare debere Arnaldo[2] Vaita solidos centum et .II.[3], denarios .VIII. bonorum secusiensium pro cent et quinquaginta diebus quibus stetit ad custodiam super Portam Melanesam tempore currente .MCCLI., die lune .XII. mensis iunii quo incepit ad faciendum custodiam. Item solidos .XXXVI. et denarios .X. pro omnibus cavalcatis factis ab ipso Arnaldo et filio pro comuni et pro contionibus in ipso anno computatis omnibus cavalcatis et contionibus. Item pro feudo anni predicti de custodia noctis solidos .V..Item solidos .VI. et dimidium pro cavalcata Cargnani facta in Puglanis et pro cavalcata Candiolii et pro cavalcata Cargnani ultra Padum et pro una vice qua[4] fuerunt per villam quando equi fuerunt obstensi. Item denarios .VI. pro contione preterita et adscendit summam super totum in predictis librarum .VII. et solidorum .XI., denariorum .VI., de quibus habuit solidos .XVI. et dimidium. Item denarios .VI. pro contione facta tempore medie quadragessime pro se et filio. Item denarios .VI. pro alia contione quando Iacobus de Donato fuit condempnatus. Item denarios .III. pro una borgna sine filio quando Bertolotus de Ruvillasco habuit rixam cum domino Presbitero de Fonte potestati. Item denarios .XII. pro duabus vicibus quibus fuit cum filio suo cum borgnis ad explanandum fossata burgi novi Boçolasce. Item denarios .VI. pro contione facta die dominico tercio kalendas madii in qua fuit cum filio suo et cum borgnis. Item libras .V. et solidos .IIII. pro viginti et .VI. diebus quibus fuit et stetit in exercitum de Ast cum filio suo cum borgnis ad vastum Alexandrie, de quibus habuit solidos .XL.. Renunciando exceptioni non dande supradicte pecunie, quos denarios dictus potestas nomine dicti comunis per stipulationem promisit dicto Arnaldo solvere vel eius certo misso, bona dicti comunis ei pignori obligando, cum omnibus mixionibus et dampno inde factis a creditore vel recepto et cetera
De quibus habuit sestaria .XXXII., misture, precium cuiuslibet sestarii fuerit denariorum .XVI. a Boso de Castro. Item solidos decem a Vidone de Episcopo massario comunis[5].
Testes[6] ibi fuerunt rogati: Mainfredus Truna et Çonus de Calpice.
Ego Nicholaus Punçillonus notarius sacri palacii interfui rogatus et hanc cartam scripsi.
Descrizione fisica
- Pergamena tagliata
Stato di conservazione
- Note
- Mediocre, piegature
Dimensioni
- Annotazioni
- 210x225 mm